Löydetty 320 Tulokset: age

  • pænitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui (Actus Apostolorum 8, 22)

  • et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini (Actus Apostolorum 9, 28)

  • multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum (Actus Apostolorum 14, 3)

  • ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete (Actus Apostolorum 15, 29)

  • hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei (Actus Apostolorum 18, 26)

  • cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere (Actus Apostolorum 19, 36)

  • jussit tribunus induci eum in castra et flagellis cædi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei (Actus Apostolorum 22, 24)

  • et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare (Actus Apostolorum 22, 25)

  • et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere (Actus Apostolorum 26, 9)

  • sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26, 20)

  • sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Julius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere (Actus Apostolorum 27, 3)

  • et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam (Actus Apostolorum 28, 15)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina