Löydetty 2042 Tulokset: Vocavit Deus
qui misit ad eos virum prophetam et locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël ego vos feci conscendere de Ægypto et eduxi de domo servitutis (Liber Iudicum 6, 8)
et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam (Liber Iudicum 6, 10)
vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem (Liber Iudicum 6, 22)
quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius ejus est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram ejus (Liber Iudicum 6, 31)
respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israhelitæ tradidit Deus in manu ejus Madian et omnia castra ejus (Liber Iudicum 7, 14)
quod cum nuntiatum esset Joatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus (Liber Iudicum 9, 7)
misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sychem qui cœperunt eum detestari (Liber Iudicum 9, 23)
qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum evagina gladium tuum et percute me ne forte dicatur quod a femina interfectus sim qui jussa perficiens interfecit eum (Liber Iudicum 9, 54)
et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis (Liber Iudicum 9, 56)
Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israël et tu nunc vis possidere terram ejus (Liber Iudicum 11, 23)
nonne ea quæ possedit Chamos deus tuus tibi jure debentur quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem (Liber Iudicum 11, 24)
peperit itaque filium et vocavit nomen ejus Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus (Liber Iudicum 13, 24)