Löydetty 2042 Tulokset: Vocavit Deus
nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne (Epistula ad Romanos 8, 3)
quos autem prædestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et justificavit quos autem justificavit illos et glorificavit (Epistula ad Romanos 8, 30)
quid ergo dicemus ad hæc si Deus pro nobis quis contra nos (Epistula ad Romanos 8, 31)
quis accusabit adversus electos Dei Deus qui justificat (Epistula ad Romanos 8, 33)
quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in sæcula amen (Epistula ad Romanos 9, 5)
quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata in interitum (Epistula ad Romanos 9, 22)
quos et vocavit nos non solum ex Judæis sed etiam ex gentibus (Epistula ad Romanos 9, 24)
quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris (Epistula ad Romanos 10, 9)
dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin (Epistula ad Romanos 11, 1)
non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël (Epistula ad Romanos 11, 2)
sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem (Epistula ad Romanos 11, 8)
si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat (Epistula ad Romanos 11, 21)