Löydetty 1201 Tulokset: Vobis
et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ adnuntians vobis testimonium Christi (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo (Epistula I ad Corinthios 3, 1)
lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales (Epistula I ad Corinthios 3, 2)
nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis (Epistula I ad Corinthios 3, 16)
mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer aut ab humano die sed neque me ipsum judico (Epistula I ad Corinthios 4, 3)
in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Jesu (Epistula I ad Corinthios 5, 4)
scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis (Epistula I ad Corinthios 5, 9)
nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum ejusmodi nec cibum sumere (Epistula I ad Corinthios 5, 11)
nam eos qui foris sunt Deus judicabit auferte malum ex vobis ipsis (Epistula I ad Corinthios 5, 13)
an nescitis quoniam sancti de mundo judicabunt et si in vobis judicabitur mundus indigni estis qui de minimis judicetis (Epistula I ad Corinthios 6, 2)
jam quidem omnino delictum est in vobis quod judicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini (Epistula I ad Corinthios 6, 7)
an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri (Epistula I ad Corinthios 6, 19)