Löydetty 1201 Tulokset: Vobis
adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo (Actus Apostolorum 20, 28)
et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se (Actus Apostolorum 20, 30)
omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere (Actus Apostolorum 20, 35)
et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare (Actus Apostolorum 22, 25)
nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis (Actus Apostolorum 24, 21)
qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum (Actus Apostolorum 25, 5)
et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animæ erit ex vobis præterquam navis (Actus Apostolorum 27, 22)
notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient (Actus Apostolorum 28, 28)
omnibus qui sunt Romæ dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula ad Romanos 1, 7)
primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo (Epistula ad Romanos 1, 8)
desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiæ vobis spiritalis ad confirmandos vos (Epistula ad Romanos 1, 11)
id est simul consolari in vobis per eam quæ invicem est fidem vestram atque meam (Epistula ad Romanos 1, 12)