Mosaico decorativo

Löydetty 1201 Tulokset: Vobis

  • væ vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi (Liber Ecclesiasticus 41, 11)

  • terra vestra deserta civitates vestræ succensæ igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili (Liber Isaiae 1, 7)

  • et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestræ sanguine plenæ sunt (Liber Isaiae 1, 15)

  • et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ auferam sepem ejus et erit in direptionem diruam maceriam ejus et erit in conculcationem (Liber Isaiae 5, 5)

  • et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo (Liber Isaiae 7, 13)

  • propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen ejus Emmanuhel (Liber Isaiae 7, 14)

  • et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israël in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem (Liber Isaiae 8, 14)

  • tritura mea et fili areæ meæ quæ audivi a Domino exercituum Deo Israël adnuntiavi vobis (Liber Isaiae 21, 10)

  • et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 22, 14)

  • quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet (Liber Isaiae 29, 10)

  • et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim (Liber Isaiae 29, 11)

  • et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam (Liber Isaiae 30, 3)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina