Löydetty 1201 Tulokset: Vobis
dixitque eis angelus pax vobis nolite timere (Liber Thobis 12, 17)
et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium (Liber Iudith 8, 10)
et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum (Liber Iudith 8, 21)
vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum (Liber Iudith 8, 33)
quæ respondit filia sum Hebræorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro (Liber Iudith 10, 12)
vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra (Liber Iudith 13, 20)
scribite ergo Judæis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo hæc enim consuetudo erat ut epistulis quæ ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatæ erant nemo auderet contradicere (Liber Esther 8, 8)
quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere (Liber Iob 6, 25)
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim hæc quæ nostis ignorat (Liber Iob 12, 3)
roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis (Liber Iob 16, 6)
igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem (Liber Iob 17, 10)
quare reputati sumus ut jumenta et sorduimus coram vobis (Liber Iob 18, 3)