Löydetty 300 Tulokset: Viam
hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres cæli comederunt illud (Evangelium secundum Lucam 8, 5)
qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis (Evangelium secundum Lucam 10, 4)
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho cæcus quidam sedebat secus viam mendicans (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces (Evangelium secundum Lucam 20, 21)
ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esajas propheta (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)
et quo ego vado scitis et viam scitis (Evangelium secundum Ioannem 14, 4)
dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire (Evangelium secundum Ioannem 14, 5)
angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quæ descendit ab Hierusalem in Gazam hæc est deserta (Actus Apostolorum 8, 26)
et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari (Actus Apostolorum 8, 36)
cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens (Actus Apostolorum 8, 39)