Löydetty 59 Tulokset: Vetus Testamentum

  • expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus (Epistula I ad Corinthios 5, 7)

  • similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem (Epistula I ad Corinthios 11, 25)

  • fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat (Epistula ad Galatas 3, 15)

  • hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem (Epistula ad Galatas 3, 17)

  • vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israël et super domum Juda testamentum novum (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Ægypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • quia hoc testamentum quod disponam domui Israël post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris (Epistula ad Hebraeos 9, 16)

  • testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est (Epistula ad Hebraeos 9, 17)

  • hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (Epistula ad Hebraeos 10, 16)

  • carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis (Epistula I Ioannis 2, 7)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina