Löydetty 610 Tulokset: Verbum Dei Christum
verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
nos autem prædicamus Christum crucifixum Judæis quidem scandalum gentibus autem stultitiam (Epistula I ad Corinthios 1, 23)
ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
non enim judicavi scire me aliquid inter vos nisi Jesum Christum et hunc crucifixum (Epistula I ad Corinthios 2, 2)
nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles (Epistula I ad Corinthios 4, 10)
neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt (Epistula I ad Corinthios 10, 9)
an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula I ad Corinthios 15, 57)
si quis non amat Dominum Jesum Christum sit anathema maranatha (Epistula I ad Corinthios 16, 22)
quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus (Epistula II ad Corinthios 1, 21)