Löydetty 536 Tulokset: Verbum De Salute
memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat (Liber Iudith 9, 18)
qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me præsente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem ejus (Liber Esther 7, 8)
et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem (Liber Iob 2, 13)
porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus (Liber Iob 4, 12)
longe fient filii ejus a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat (Liber Iob 5, 4)
dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam (Liber Psalmorum 18, 3)
Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum (Liber Psalmorum 21, 2)
quia rectum est verbum Domini et omnia opera ejus in fide (Liber Psalmorum 32, 4)
verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat (Liber Psalmorum 40, 9)
eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribæ velociter scribentis (Liber Psalmorum 44, 2)
in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo (Liber Psalmorum 55, 11)
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Liber Psalmorum 67, 12)