Löydetty 271 Tulokset: Venerunt
et non invento corpore ejus venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere (Evangelium secundum Lucam 24, 23)
dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)
et venerunt ad Johannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Jordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum (Evangelium secundum Ioannem 3, 26)
et continuo venerunt discipuli ejus et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quæris aut quid loqueris cum ea (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi neque discipuli ejus ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quærentes Jesum (Evangelium secundum Ioannem 6, 24)
venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisæos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum (Evangelium secundum Ioannem 7, 45)
omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)
et multi venerunt ad eum et dicebant quia Johannes quidem signum fecit nullum (Evangelium secundum Ioannem 10, 41)
cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est et venerunt non propter Jesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo (Evangelium secundum Ioannem 19, 32)
exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)