Löydetty 12722 Tulokset: Ut
in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Ægypti (Liber Exodus 6, 28)
et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Ægypti omnia quæ ego loquor tibi (Liber Exodus 6, 29)
tu loqueris omnia quæ mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israël de terra sua (Liber Exodus 7, 2)
fecit itaque Moses et Aaron sicut præceperat Dominus ita egerunt (Liber Exodus 7, 6)
erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem (Liber Exodus 7, 7)
ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut præceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis ejus quæ versa est in colubrum (Liber Exodus 7, 10)
vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptias et arcana quædam similiter (Liber Exodus 7, 11)
induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 7, 13)
dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum (Liber Exodus 7, 14)
dicesque ad eum Dominus Deus Hebræorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad præsens audire noluisti (Liber Exodus 7, 16)
hæc igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quæ in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem (Liber Exodus 7, 17)
pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquæ et adfligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis (Liber Exodus 7, 18)
