Löydetty 12722 Tulokset: Ut
respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in præsens et nos et patres nostri hæc autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium (Liber Genesis 46, 34)
ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen (Liber Genesis 47, 4)
Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo loco terræ solo Ramesses ut præceperat Pharao (Liber Genesis 47, 11)
quæ cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum (Liber Genesis 47, 17)
cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et præbe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem (Liber Genesis 47, 19)
præter terram sacerdotum quæ a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas (Liber Genesis 47, 22)
dixit ergo Joseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros (Liber Genesis 47, 23)
ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris (Liber Genesis 47, 24)
cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Joseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Ægypto (Liber Genesis 47, 29)
et ille jura ergo inquit mihi quo jurante adoravit Israël Deum conversus ad lectuli caput (Liber Genesis 47, 31)
duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi (Liber Genesis 48, 5)
reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis (Liber Genesis 48, 6)
