Löydetty 12722 Tulokset: Ut
confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio justi adsidua (Epistula Iacobi 5, 16)
Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex (Epistula Iacobi 5, 17)
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (Epistula I Petri 1, 5)
ut probatum vestræ fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 7)
quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis lætitia inenarrabili et glorificata (Epistula I Petri 1, 8)
reportantes finem fidei vestræ salutem animarum (Epistula I Petri 1, 9)
de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetæ qui de futura in vobis gratia prophetaverunt (Epistula I Petri 1, 10)
scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones et posteriores glorias (Epistula I Petri 1, 11)
quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de cælo in quæ desiderant angeli prospicere (Epistula I Petri 1, 12)
præcogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos (Epistula I Petri 1, 20)
qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo (Epistula I Petri 1, 21)
quia omnis caro ut fænum et omnis gloria ejus tamquam flos fæni exaruit fænum et flos decidit (Epistula I Petri 1, 24)
