Löydetty 12722 Tulokset: Ut
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei (Epistula ad Hebraeos 10, 12)
contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit (Epistula ad Hebraeos 10, 15)
hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (Epistula ad Hebraeos 10, 16)
ubi autem horum remissio jam non oblatio pro peccato (Epistula ad Hebraeos 10, 18)
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda (Epistula ad Hebraeos 10, 22)
non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem (Epistula ad Hebraeos 10, 25)
terribilis autem quædam expectatio judicii et ignis æmulatio quæ consumptura est adversarios (Epistula ad Hebraeos 10, 27)
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiæ contumeliam fecerit (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum (Epistula ad Hebraeos 10, 32)
et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti (Epistula ad Hebraeos 10, 33)
patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem (Epistula ad Hebraeos 10, 36)
justus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animæ meæ (Epistula ad Hebraeos 10, 38)
