Mosaico decorativo

Löydetty 1073 Tulokset: Usque

  • et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum (Liber Thobis 9, 11)

  • et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Jordanem usque Hierusalem et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad montes Æthiopiæ (Liber Iudith 1, 9)

  • et occupavit terminos ejus a Cilicia usque ad fines Jafeth qui sunt ad austrum (Liber Iudith 2, 15)

  • et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et præoccupaverunt omnes vertices montium (Liber Iudith 4, 3)

  • et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem (Liber Iudith 5, 21)

  • omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israël et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est contra Hesdrælon (Liber Iudith 7, 3)

  • vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum (Liber Iudith 8, 33)

  • et introjens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam (Liber Iudith 12, 9)

  • et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam jam non esse venturam (Liber Iudith 13, 15)

  • tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israël relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem præputii sui et adpositus est ad populum Israël et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem (Liber Iudith 14, 6)

  • hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quæque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in jumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de prædationibus eorum (Liber Iudith 15, 8)

  • dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Liber Iudith 16, 21)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina