Löydetty 1032 Tulokset: Uri
et audivit rex Joachim et omnes potentes et principes ejus verba hæc et quæsivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Ægyptum (Liber Ieremiae 26, 21)
et eduxerunt Uriam de Ægypto et adduxerunt eum ad regem Joachim et percussit eum gladio et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis (Liber Ieremiae 26, 23)
verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi (Liber Ieremiae 28, 7)
legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiæ prophetæ (Liber Ieremiae 29, 29)
et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient (Liber Ieremiae 31, 12)
quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi (Liber Ieremiae 31, 25)
et nuntiavit eis Micheas omnia verba quæ audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi (Liber Ieremiae 36, 13)
et dixerunt ad eum sede et lege hæc in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum (Liber Ieremiae 36, 15)
dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur (Liber Ieremiae 42, 2)
vox ejus quasi æris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna cædentes (Liber Ieremiae 46, 22)
pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes ejus et principes ejus simul (Liber Ieremiae 48, 7)
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa ejus exhaurient et lagœnas eorum conlident (Liber Ieremiae 48, 12)