Löydetty 1032 Tulokset: Uri
loquella multum jurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium (Liber Ecclesiasticus 27, 15)
multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum (Liber Ecclesiasticus 31, 6)
beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris (Liber Ecclesiasticus 31, 8)
gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini (Liber Ecclesiasticus 32, 7)
sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino (Liber Ecclesiasticus 32, 8)
audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiæ auribus percipite (Liber Ecclesiasticus 33, 19)
divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est (Liber Ecclesiasticus 34, 5)
et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum (Liber Ecclesiasticus 34, 6)
multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines (Liber Ecclesiasticus 34, 12)
et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo (Liber Ecclesiasticus 37, 17)
curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi (Liber Ecclesiasticus 41, 15)
super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi (Liber Ecclesiasticus 42, 11)