Löydetty 1032 Tulokset: Uri
pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet (Liber Proverbiorum 19, 15)
luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens (Liber Proverbiorum 20, 1)
sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud (Liber Proverbiorum 20, 5)
noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso (Liber Proverbiorum 22, 24)
in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui (Liber Proverbiorum 23, 9)
comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo (Liber Proverbiorum 24, 13)
aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum (Liber Proverbiorum 25, 4)
inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obœdientem (Liber Proverbiorum 25, 12)
patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam (Liber Proverbiorum 25, 15)
si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere (Liber Proverbiorum 25, 21)
sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem (Liber Proverbiorum 26, 8)
sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixæ alterius (Liber Proverbiorum 26, 17)