Löydetty 282 Tulokset: Unum
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur (Liber Ecclesiastes 3, 20)
melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suæ (Liber Ecclesiastes 4, 9)
et si quispiam prævaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur (Liber Ecclesiastes 4, 12)
etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia (Liber Ecclesiastes 6, 6)
ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem (Liber Ecclesiastes 7, 28)
quam adhuc quærit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni (Liber Ecclesiastes 7, 29)
contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum justum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse (Liber Ecclesiasticus 42, 25)
et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum (Liber Isaiae 4, 1)
requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quæsivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus ejus ipse congregavit ea (Liber Isaiae 34, 16)
levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hæc qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit (Liber Isaiae 40, 26)
adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quæ peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum (Liber Isaiae 51, 2)