Löydetty 59 Tulokset: Universo
Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius. (Prophetia Danielis 1, 20)
A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in æternum. (Prophetia Danielis 6, 26)
et prædicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio (Evangelium secundum Matthaeum 24, 14)
et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Jesum duxerunt et tradiderunt Pilato (Evangelium secundum Marcum 15, 1)
arescentibus hominibus præ timore et expectatione quæ supervenient universo orbi nam virtutes cælorum movebuntur (Evangelium secundum Lucam 21, 26)
et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quæ facta est sub Claudio (Actus Apostolorum 11, 28)
adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo (Actus Apostolorum 20, 28)
invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum (Actus Apostolorum 24, 5)
primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo (Epistula ad Romanos 1, 8)
quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate (Epistula ad Colossenses 1, 6)
lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)