Löydetty 778 Tulokset: Tuum
sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior (Liber II Maccabaeorum 6, 30)
patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit (Liber II Maccabaeorum 7, 17)
dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Judæ et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia (Liber II Maccabaeorum 15, 22)
et nunc Dominator cælorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui (Liber II Maccabaeorum 15, 23)
ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit (Liber II Maccabaeorum 15, 24)
fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum (Liber Proverbiorum 1, 15)
ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam (Liber Proverbiorum 2, 2)
si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiæ (Liber Proverbiorum 2, 3)
si intraverit sapientia cor tuum et scientia animæ tuæ placuerit (Liber Proverbiorum 2, 10)
fili mi ne obliviscaris legis meæ et præcepta mea custodiat cor tuum (Liber Proverbiorum 3, 1)
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris (Liber Proverbiorum 3, 26)
et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi præcepta mea et vives (Liber Proverbiorum 4, 4)