Löydetty 398 Tulokset: Tunc
in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus prævaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo (Prophetia Sophoniae 3, 11)
tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen ejus (Prophetia Malachiae 3, 16)
tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ quæ apparuit eis (Evangelium secundum Matthaeum 2, 7)
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem (Evangelium secundum Matthaeum 2, 17)
tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Judæa et omnis regio circa Jordanen (Evangelium secundum Matthaeum 3, 5)
tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanen ad Johannem ut baptizaretur ab eo (Evangelium secundum Matthaeum 3, 13)
respondens autem Jesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem justitiam tunc dimisit eum (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo (Evangelium secundum Matthaeum 4, 1)
tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi (Evangelium secundum Matthaeum 4, 5)
tunc dicit ei Jesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)
