Löydetty 2473 Tulokset: Tribus Ex Israel
audite verbum Domini filii Israël quia judicium Domino cum habitatoribus terræ non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra (Prophetia Osee 4, 1)
si fornicaris tu Israël non delinquat saltim Juda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque juraveritis vivit Dominus (Prophetia Osee 4, 15)
quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine (Prophetia Osee 4, 16)
audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israël et domus regis auscultate quia vobis judicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor (Prophetia Osee 5, 1)
ego scio Ephraim et Israël non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israël (Prophetia Osee 5, 3)
et respondebit arrogantia Israël in facie ejus et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Judas cum eis (Prophetia Osee 5, 5)
Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israël ostendi fidem (Prophetia Osee 5, 9)
in domo Israël vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israël (Prophetia Osee 6, 10)
cum sanare vellem Israël revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariæ quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris (Prophetia Osee 7, 1)
et humiliabitur superbia Israël in facie ejus nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quæsierunt eum in omnibus his (Prophetia Osee 7, 10)
me invocabunt Deus meus cognovimus te Israël (Prophetia Osee 8, 2)
projecit Israël bonum inimicus persequetur eum (Prophetia Osee 8, 3)