Löydetty 2473 Tulokset: Tribus Ex Israel
posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israël sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 7)
ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël singuli per nomina singulorum (Liber Exodus 39, 14)
perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 31)
obtulerunt filii Israël sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 39, 42)
si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israël per turmas suas (Liber Exodus 40, 34)
nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas (Liber Exodus 40, 36)
loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas (Liber Leviticus 1, 2)
loquere filiis Israël anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quæ præcepit ut non fierent quippiam fecerit (Liber Leviticus 4, 2)
quod si omnis turba Israël ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est (Liber Leviticus 4, 13)
loquere filiis Israël adipem bovis et ovis et capræ non comedetis (Liber Leviticus 7, 23)
loquere filiis Israël qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta ejus (Liber Leviticus 7, 29)
pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis ejus lege perpetua ab omni populo Israël (Liber Leviticus 7, 34)