Mosaico decorativo

Löydetty 2473 Tulokset: Tribus Ex Israel

  • verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israël in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria (Liber II Regum 13, 6)

  • reliqua autem sermonum Joachaz et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 13, 8)

  • anno tricesimo septimo Joas regis Juda regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis (Liber II Regum 13, 10)

  • et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël in ipsis ambulavit (Liber II Regum 13, 11)

  • reliqua autem sermonum Joas et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum regum Israël (Liber II Regum 13, 12)

  • et dormivit Joas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium ejus porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël (Liber II Regum 13, 13)

  • Heliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Joas rex Israël et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus (Liber II Regum 13, 14)

  • dixit ad regem Israël pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis (Liber II Regum 13, 16)

  • et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute jaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset (Liber II Regum 13, 18)

  • iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam (Liber II Regum 13, 19)

  • igitur Azaël rex Syriæ adflixit Israël cunctis diebus Joachaz (Liber II Regum 13, 22)

  • porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli (Liber II Regum 13, 25)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina