Löydetty 2362 Tulokset: Tribubus Israel
et hæc testimonia et cærimoniæ atque judicia quæ locutus est ad filios Israël quando egressi sunt de Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 45)
trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israël egressi ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 46)
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5, 1)
audi Israël et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 6, 3)
audi Israël Dominus Deus noster Dominus unus est (Liber Deuteronomii 6, 4)
audi Israël tu transgredieris hodie Jordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad cælum usque muratas (Liber Deuteronomii 9, 1)
filii autem Israël castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar (Liber Deuteronomii 10, 6)
et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)
sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis (Liber Deuteronomii 12, 5)
ut omnis Israël audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile (Liber Deuteronomii 13, 11)
et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israël (Liber Deuteronomii 17, 4)
qui autem superbierit nolens obœdire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto judicis morietur homo ille et auferes malum de Israël (Liber Deuteronomii 17, 12)