Löydetty 42 Tulokset: Tribo De Aser
de tribu autem Aser Masal et Abdon (Liber Iosue 21, 30)
Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob (Liber Iudicum 1, 31)
Galaad trans Jordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur (Liber Iudicum 5, 17)
misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei (Liber Iudicum 6, 35)
fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israël de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian (Liber Iudicum 7, 23)
Baana filius Usi in Aser et in Balod (Liber I Regum 4, 16)
Dan Joseph Beniamin Nepthali Gad Aser (Liber I Paralipomenon 2, 2)
porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim (Liber I Paralipomenon 6, 62)
de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter (Liber I Paralipomenon 6, 74)
filii Aser Jomna et Jesua et Isui et Baria et Sara soror eorum (Liber I Paralipomenon 7, 30)
omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum viginti sex milia (Liber I Paralipomenon 7, 40)
et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia (Liber I Paralipomenon 12, 36)