Löydetty 3944 Tulokset: Tri
respondens autem Jonathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit (Liber I Samuelis 20, 32)
et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Jonathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David (Liber I Samuelis 20, 33)
surrexit ergo Jonathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus (Liber I Samuelis 20, 34)
abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres ejus et omnis domus patris ejus descenderunt ad eum illuc (Liber I Samuelis 22, 1)
ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Jemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones (Liber I Samuelis 22, 7)
misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris ejus sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem (Liber I Samuelis 22, 11)
num hodie cœpi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande (Liber I Samuelis 22, 15)
dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui (Liber I Samuelis 22, 16)
et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Dœc Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui (Liber I Samuelis 22, 22)
ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israël et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc (Liber I Samuelis 23, 17)
at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri ejus erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Jesimuth (Liber I Samuelis 23, 24)
adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israël perrexit ad investigandum David et viros ejus etiam super abruptissimas petras quæ solis hibicibus perviæ sunt (Liber I Samuelis 24, 3)