Löydetty 3944 Tulokset: Tri
et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam hujus rei testes estis (Liber Ruth 4, 10)
et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quæ te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios (Liber Ruth 4, 15)
susceptumque Nœmi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerulæ officio fungebatur (Liber Ruth 4, 16)
vicinæ autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Nœmi vocaverunt nomen ejus Obed hic est pater Isai patris David (Liber Ruth 4, 17)
Annæ autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam ejus (Liber I Samuelis 1, 5)
et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinæ et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus (Liber I Samuelis 1, 24)
neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua (Liber I Samuelis 2, 13)
si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos (Liber I Samuelis 2, 25)
venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum hæc dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Ægypto in domo Pharaonis (Liber I Samuelis 2, 27)
et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël (Liber I Samuelis 2, 28)
propterea ait Dominus Deus Israël loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles (Liber I Samuelis 2, 30)
ecce dies veniunt et præcidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua (Liber I Samuelis 2, 31)