Löydetty 3944 Tulokset: Tri
Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est (Epistula III Ioannis 1, 12)
subintrojerunt enim quidam homines qui olim præscripti sunt in hoc judicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes (Epistula Iudae 1, 4)
vos autem carissimi memores estote verborum quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi (Epistula Iudae 1, 17)
et ab Jesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terræ qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apocalypsis Ioannis 1, 5)
et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum amen (Apocalypsis Ioannis 1, 6)
ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terræ etiam amen (Apocalypsis Ioannis 1, 7)
ego Johannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Jesu fui in insula quæ appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Jesu (Apocalypsis Ioannis 1, 9)
scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Judæos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanæ (Apocalypsis Ioannis 2, 9)
nihil horum timeas quæ passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitæ (Apocalypsis Ioannis 2, 10)
sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël edere et fornicari (Apocalypsis Ioannis 2, 14)
ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum (Apocalypsis Ioannis 2, 15)
ecce mitto eam in lectum et qui mœchantur cum ea in tribulationem maximam nisi pænitentiam egerint ab operibus ejus (Apocalypsis Ioannis 2, 22)