Löydetty 3944 Tulokset: Tri
hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi (Epistula ad Ephesios 3, 14)
habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati (Epistula ad Ephesios 3, 17)
ut jam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris (Epistula ad Ephesios 4, 14)
qui furabatur jam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Epistula ad Ephesios 4, 28)
et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis (Epistula ad Ephesios 4, 30)
loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Epistula ad Ephesios 5, 19)
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri (Epistula ad Ephesios 5, 20)
nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam (Epistula ad Ephesios 5, 29)
filii obœdite parentibus vestris in Domino hoc enim est justum (Epistula ad Ephesios 6, 1)
servi obœdite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo (Epistula ad Ephesios 6, 5)
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Epistula ad Ephesios 6, 23)
gratias ago Deo meo in omni memoria vestri (Epistula ad Philippenses 1, 3)