Löydetty 3944 Tulokset: Tri
et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum ædificium et contra ædem vergentem ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 42, 1)
contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus juncta porticui triplici (Prophetia Ezechielis 42, 3)
tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnæ atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra (Prophetia Ezechielis 42, 6)
et peribolus exterior secundum gazofilacia quæ erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo ejus quinquaginta cubitorum (Prophetia Ezechielis 42, 7)
quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum (Prophetia Ezechielis 42, 8)
et erat subter gazofilacia hæc introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori (Prophetia Ezechielis 42, 9)
in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie ædificii separati et erant ante ædificium gazofilacia (Prophetia Ezechielis 42, 10)
et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quæ sunt ante ædificium separatum hæc sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est (Prophetia Ezechielis 42, 13)
cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum (Prophetia Ezechielis 42, 14)
et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus (Prophetia Ezechielis 43, 5)
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris (Prophetia Ezechielis 44, 7)
erunt in sanctuario meo æditui et janitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis (Prophetia Ezechielis 44, 11)