Mosaico decorativo

Löydetty 3944 Tulokset: Tri

  • et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi (Liber Ieremiae 3, 6)

  • et dixi cum fecisset hæc omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prævaricatrix soror ejus Juda (Liber Ieremiae 3, 7)

  • quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus sed abiit et fornicata est etiam ipsa (Liber Ieremiae 3, 8)

  • et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus (Liber Ieremiae 3, 10)

  • et dixit Dominus ad me justificavit animam suam aversatrix Israël conparatione prævaricatricis Juda (Liber Ieremiae 3, 11)

  • vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israël ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum (Liber Ieremiae 3, 12)

  • et dabo vobis pastores juxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina (Liber Ieremiae 3, 15)

  • in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris (Liber Ieremiae 3, 18)

  • ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem præclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis (Liber Ieremiae 3, 19)

  • dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 3, 25)

  • levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam (Liber Ieremiae 4, 6)

  • contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meæ (Liber Ieremiae 4, 20)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina