Löydetty 3944 Tulokset: Tri
quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum (Liber Isaiae 33, 21)
quia dies ultionis Domini annus retributionum judicii Sion (Liber Isaiae 34, 8)
ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra ejus illuc congregati sunt milvi alter ad alterum (Liber Isaiae 34, 15)
germinans germinabit et exultabit lætabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri (Liber Isaiae 35, 2)
dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos (Liber Isaiae 35, 4)
et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum (Liber Isaiae 36, 15)
et dixerunt ad eum hæc dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiæ dies hæc quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti (Liber Isaiae 37, 3)
egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum (Liber Isaiae 37, 36)
vade et dic Ezechiæ hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)
sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me (Liber Isaiae 38, 13)
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri (Liber Isaiae 40, 3)
exsiccatum est fænum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in æternum (Liber Isaiae 40, 8)