Löydetty 3944 Tulokset: Tri
nos enim pro peccatis nostris hæc patimur (Liber II Maccabaeorum 7, 32)
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (Liber II Maccabaeorum 7, 37)
in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quæ super omne genus nostrum juste superducta est (Liber II Maccabaeorum 7, 38)
constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Judæorum suppleret (Liber II Maccabaeorum 8, 10)
his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati (Liber II Maccabaeorum 8, 21)
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Josepphum et Jonathan subiectis unicuique millenis et quingentenis (Liber II Maccabaeorum 8, 22)
et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas (Liber II Maccabaeorum 8, 36)
si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias (Liber II Maccabaeorum 9, 20)
et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere (Liber II Maccabaeorum 9, 21)
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant (Liber II Maccabaeorum 10, 28)
et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis (Liber II Maccabaeorum 11, 7)
regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiæ fratri salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 22)