Löydetty 3944 Tulokset: Tri
venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra (Liber Exodus 1, 10)
dixit autem rex Ægypti obsetricibus Hebræorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua (Liber Exodus 1, 15)
præcipiens eis quando obsetricabitis Hebræas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate (Liber Exodus 1, 16)
timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti sed conservabant mares (Liber Exodus 1, 17)
quæ responderunt non sunt hebrææ sicut ægyptiæ mulieres ipsæ enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt (Liber Exodus 1, 19)
bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis (Liber Exodus 1, 20)
et quia timuerant obsetrices Deum ædificavit illis domos (Liber Exodus 1, 21)
quæ concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus (Liber Exodus 2, 2)
cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebræam mulierem quæ nutrire possit infantulum (Liber Exodus 2, 7)
ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiæ Pharaonis (Liber Exodus 2, 9)
in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum ægyptium percutientem quendam de Hebræis fratribus suis (Liber Exodus 2, 11)
erant sacerdoti Madian septem filiæ quæ venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui (Liber Exodus 2, 16)