Löydetty 3944 Tulokset: Tri
consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum (Liber I Maccabaeorum 3, 31)
et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret (Liber I Maccabaeorum 3, 33)
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum (Liber I Maccabaeorum 3, 36)
et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri (Liber I Maccabaeorum 3, 40)
et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus dejectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris (Liber I Maccabaeorum 3, 43)
et post hoc constituit Judas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones (Liber I Maccabaeorum 3, 55)
adhuc enim dispersus erat exercitus a castris (Liber I Maccabaeorum 4, 4)
et cum dies factus esset apparuit Judas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant (Liber I Maccabaeorum 4, 6)
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu (Liber I Maccabaeorum 4, 9)
et nunc clamemus in cælum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie (Liber I Maccabaeorum 4, 10)
et exierunt de castris in prœlium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Juda (Liber I Maccabaeorum 4, 13)
et congressi sunt et contritæ sunt gentes et fugerunt in campum (Liber I Maccabaeorum 4, 14)