Löydetty 3944 Tulokset: Tri
ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros (Liber Genesis 43, 18)
sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quæ necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris (Liber Genesis 43, 22)
at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon (Liber Genesis 43, 23)
quibus adpositis seorsum Joseph et seorsum fratribus Ægyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis et profanum putant hujuscemodi convivium (Liber Genesis 43, 32)
scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci junioris factumque est ita (Liber Genesis 44, 2)
apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris moriatur et nos servi erimus domini nostri (Liber Genesis 44, 9)
primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt (Liber Genesis 44, 14)
et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici (Liber Genesis 44, 25)
manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis (Liber Genesis 44, 33)
et dixit fratribus suis ego sum Joseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti (Liber Genesis 45, 3)
en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos (Liber Genesis 45, 12)
nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quæ vidistis in Ægypto festinate et adducite eum ad me (Liber Genesis 45, 13)