Löydetty 3944 Tulokset: Tri
numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum (Liber I Paralipomenon 23, 3)
ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia præpositorum autem et judicum sex milia (Liber I Paralipomenon 23, 4)
et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari (Liber I Paralipomenon 23, 6)
Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi (Liber I Paralipomenon 23, 14)
hæ vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut præcepit Dominus Deus Israël (Liber I Paralipomenon 24, 19)
porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Jesajas et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum (Liber I Paralipomenon 25, 3)
universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini juxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman (Liber I Paralipomenon 25, 6)
fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo (Liber I Paralipomenon 25, 7)
egressaque est sors prima Joseph qui erat de Asaph secunda Godoliæ ipsi et filiis ejus et fratribus duodecim (Liber I Paralipomenon 25, 9)
tertia Zacchur filiis et fratribus ejus duodecim (Liber I Paralipomenon 25, 10)
quarta Isari filiis et fratribus ejus duodecim (Liber I Paralipomenon 25, 11)
quinta Nathaniæ filiis et fratribus ejus duodecim (Liber I Paralipomenon 25, 12)