Mosaico decorativo

Löydetty 1217 Tulokset: Tibi

  • et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper (Liber II Samuelis 9, 7)

  • et ait Joab si prævaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon prævaluerint adversum te auxiliabor tibi (Liber II Samuelis 10, 11)

  • et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israël et Juda et si parva sunt ista adiciam tibi multo majora (Liber II Samuelis 12, 8)

  • verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur (Liber II Samuelis 12, 14)

  • et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi (Liber II Samuelis 13, 13)

  • et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te (Liber II Samuelis 14, 10)

  • reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es (Liber II Samuelis 16, 8)

  • sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi (Liber II Samuelis 16, 19)

  • et ait Joab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum (Liber II Samuelis 18, 11)

  • qui dixit ad Joab si adpenderes in manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis præcepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum Absalom (Liber II Samuelis 18, 12)

  • diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi (Liber II Samuelis 19, 6)

  • nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis juro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adulescentia tua usque in præsens (Liber II Samuelis 19, 7)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina