Mosaico decorativo

Löydetty 1217 Tulokset: Tibi

  • cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)

  • et post tergum clamare cœperunt qui cum respexissent dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas (Liber Iudicum 18, 23)

  • qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quæ habeo et dicitis quid tibi est (Liber Iudicum 18, 24)

  • et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus (Liber Ruth 2, 4)

  • et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt (Liber Ruth 2, 9)

  • reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël ad quem venisti et sub cujus confugisti alas (Liber Ruth 2, 12)

  • cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis ejus exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi (Liber Ruth 2, 22)

  • postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quæram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi (Liber Ruth 3, 1)

  • quando autem jerit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi jacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas (Liber Ruth 3, 4)

  • noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis (Liber Ruth 3, 11)

  • quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et majoribus natu de populo meo si vis possidere jure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam (Liber Ruth 4, 4)

  • fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit Judæ de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella (Liber Ruth 4, 12)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina