Löydetty 2039 Tulokset: Testimonium Domini
si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiæ quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus (Liber Numeri 19, 20)
cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra jumenta moriantur (Liber Numeri 20, 4)
ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum fœderis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos (Liber Numeri 20, 6)
tulit igitur Moses virgam quæ erat in conspectu Domini sicut præceperat ei (Liber Numeri 20, 9)
unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon (Liber Numeri 21, 14)
respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar (Liber Numeri 22, 18)
et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinæ et duos pueros habebat secum (Liber Numeri 22, 22)
si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero præterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar (Liber Numeri 24, 13)
rettulitque Moses causam earum ad judicium Domini (Liber Numeri 27, 4)
et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore (Liber Numeri 27, 17)
holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini (Liber Numeri 28, 6)
et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini (Liber Numeri 28, 7)