Löydetty 1271 Tulokset: Terra Sancta
cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum (Prophetia Ezechielis 42, 14)
et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a majestate ejus (Prophetia Ezechielis 43, 2)
et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quæ fecerunt (Prophetia Ezechielis 44, 13)
cumque cœperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum (Prophetia Ezechielis 45, 1)
sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis (Prophetia Ezechielis 45, 4)
de terra erit ei possessio in Israël et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum (Prophetia Ezechielis 45, 8)
possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem (Prophetia Ezechielis 47, 14)
hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël et hæ partitiones earum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 48, 29)
quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 37)
Benedicat terra Dominum laudet, et superexaltet eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 74)
Benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 76)
NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. (Prophetia Danielis 3, 98)