Löydetty 1271 Tulokset: Terra Sancta
vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quæ est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terræ centum talentis argenti et talento auri (Liber II Regum 23, 33)
et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Eufraten omnia quæ fuerant regis Ægypti (Liber II Regum 24, 7)
percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Juda de terra sua (Liber II Regum 25, 21)
populo autem qui relictus erat in terra Juda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis præfecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan (Liber II Regum 25, 22)
juravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber II Regum 25, 24)
Chus autem genuit Nemrod iste cœpit esse potens in terra (Liber I Paralipomenon 1, 10)
porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus ejus divisa est terra et nomen fratris ejus Jectan (Liber I Paralipomenon 1, 19)
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israël Bale filius Beor et nomen civitatis ejus Denaba (Liber I Paralipomenon 1, 43)
cumque et Jobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum (Liber I Paralipomenon 1, 45)
obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis ejus Avith (Liber I Paralipomenon 1, 46)
sed et Segub genuit Jair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 2, 22)
contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 9)