Mosaico decorativo

Löydetty 3379 Tulokset: Terra Israel

  • et percutiam eis fœdus in die illa cum bestia agri et cum volucre cæli et cum reptili terræ et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter (Prophetia Osee 2, 18)

  • et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et hæc exaudient Hiezraël (Prophetia Osee 2, 22)

  • et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israël et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum (Prophetia Osee 3, 1)

  • quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin (Prophetia Osee 3, 4)

  • et post hæc revertentur filii Israël et quærent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum (Prophetia Osee 3, 5)

  • audite verbum Domini filii Israël quia judicium Domino cum habitatoribus terræ non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra (Prophetia Osee 4, 1)

  • propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre cæli sed et pisces maris congregabuntur (Prophetia Osee 4, 3)

  • si fornicaris tu Israël non delinquat saltim Juda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque juraveritis vivit Dominus (Prophetia Osee 4, 15)

  • quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine (Prophetia Osee 4, 16)

  • audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israël et domus regis auscultate quia vobis judicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor (Prophetia Osee 5, 1)

  • ego scio Ephraim et Israël non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israël (Prophetia Osee 5, 3)

  • et respondebit arrogantia Israël in facie ejus et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Judas cum eis (Prophetia Osee 5, 5)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina