Löydetty 3379 Tulokset: Terra Israel
eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar (Liber Genesis 50, 5)
domus Joseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quæ dereliquerant in terra Gessen (Liber Genesis 50, 8)
quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham Isaac et Jacob (Liber Genesis 50, 23)
hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt Ægyptum cum Jacob singuli cum domibus suis introjerunt (Liber Exodus 1, 1)
filii Israël creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram (Liber Exodus 1, 7)
et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israël multus et fortior nobis (Liber Exodus 1, 9)
venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra (Liber Exodus 1, 10)
oderantque filios Israël Ægyptii et adfligebant inludentes eis (Liber Exodus 1, 13)
audivitque Pharao sermonem hunc et quærebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu ejus moratus est in terra Madian et sedit juxta puteum (Liber Exodus 2, 15)
quæ peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena (Liber Exodus 2, 22)
post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus (Liber Exodus 2, 23)
respexit filios Israël et cognovit eos (Liber Exodus 2, 25)