Löydetty 2016 Tulokset: Templum Domini
laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum et in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 144, 21)
laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt (Liber Psalmorum 148, 5)
juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen Domini (Liber Psalmorum 148, 12)
et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram (Liber I Maccabaeorum 1, 55)
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum (Liber I Maccabaeorum 1, 60)
sancta in manu extraneorum facta sunt templum ejus sicut homo ignobilis (Liber I Maccabaeorum 2, 8)
et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum (Liber I Maccabaeorum 4, 49)
et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus ejus obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quæ sunt eis in regno meo libera habeant (Liber I Maccabaeorum 10, 43)
et succendit Jonathas Azotum et civitates quæ erant in circuitu ejus et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni (Liber I Maccabaeorum 10, 84)
et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam (Liber I Maccabaeorum 11, 4)
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum (Liber II Maccabaeorum 1, 15)