Löydetty 2016 Tulokset: Templum Domini
juravit nisi mihi vinctum Judam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo (Liber II Maccabaeorum 14, 33)
tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis (Liber II Maccabaeorum 14, 35)
exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi juvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis judicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur (Liber II Maccabaeorum 15, 17)
linguam etiam impii Nicanoris præcisam jussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi (Liber II Maccabaeorum 15, 33)
timor Domini principium scientiæ sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt (Liber Proverbiorum 1, 7)
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint (Liber Proverbiorum 1, 29)
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies (Liber Proverbiorum 2, 5)
disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis (Liber Proverbiorum 3, 11)
quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio ejus (Liber Proverbiorum 3, 32)
timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor (Liber Proverbiorum 8, 13)
principium sapientiæ timor Domini et scientia sanctorum prudentia (Liber Proverbiorum 9, 10)
benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio (Liber Proverbiorum 10, 22)